

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 1: Versus 5
Fuit in diebus Herodis regis Judaeae.[AMBR.]Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur.Sacerdos quidam.Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat.Zacharias.Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium.De vice Abia.[BEDA.]Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus.Elizabeth.Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quae plena Deo fuit.